• GłosWołającyNaPustyni

SALVE MATER MISERICORDIÆ.

Salve Mater misericordiæ, Mater Dei et Mater veniæ, Mater spei et Mater gratiae, Mater plena Sanctæ Letitiæ, O Maria!

Salve decus humani generis. Salve Virgo dignior cœteris, quæ virgines omnes transgrederis et altius sedes in superis. O Maria!

Salve Mater misericordiæ, Mater Dei et Mater veniæ, Mater spei et Mater gratiae, Mater plena Sanctæ Letitiæ, O Maria!

Salve félix Vírgo puérpera, Nam qui sédet in Pátris déxtera, Cælum régens, térram et æthera, Intra tua se cláusit víscera, ó María!

Salve Mater misericordiæ, Mater Dei et Mater veniæ, Mater spei et Mater gratiae, Mater plena Sanctæ Letitiæ, O Maria!

Te creávit, Páter ingénitus, Adamávit te Unigénitus, Fecundávit te Sánctus Spíritus, Tu és fácta tota divínitus, ó María!

66 wyświetleń